- VASCONIA
- VASCONIAvulgo LA GASCOGNE, indigenis GUASCOIGNE, provincia Galliae. Dupliciter sumitur, vel late vel stricte. Vasconia late sumpta continet partem Aquitaniae inter oceanum, Garumnam fluvium, et Pyrenaeos montes, sub qua provinciae Vasatensis, le Bazadois, Condomensis, le Condomois, Arminiacensis, l'Armagnac, Beneharnia, le Bearn, Bigerrensis, le pais de Bigorre; Convenae, le pais de Comminges, Vascitaniae pars, les Basques, Lebretensis tractus, le pais d'Albret, seu les Landes, et Vasconia propria, la Gascogne propre; eiusque praecipuae urbes fuêre Aturus, Auscii, et Vasates. Vasconia autem stricte sumpta continet Vasconiam veram, inter tractus Arminiacensem, et Condomensem, Beneharniamque. Eius urbes praecipuae sunt Aturus, Datii, Fanum St. Severi, et mons Martiani; ibique fuêre alias Elusates et Datii populi. Baudrand. Valesius sic habet: Aquitania Garumnâ flumine, yrenaeis montibus et Oceanô continebatur tempore Iulii Caearis: quam postea Augustus, usque ad Ligerim 14. gentium adiunctione promovit: Hanc Constantinus M. dein in duas provincias divisit, Aquitaniam et Novempopulanam: Dein tres ex Quitaniae factaesunt provinciae, Aquitania prima, secunda, et Novempopulana, quae vetus et proprie dicta Aquitania est: nomen accepit a novem populis, quos ea provincia continebat. Hi fuêre, Elusates, Ausci, Aquenses vel Aquitani, Lactorates, Convenae, Consoranni, Tarbelli vel Boates, Vasates, et Bigerrones seu Bigerri. Postquam vero Novempopulana a Vasconibus occupata est, Vasconiae nomen est nacta, hodieque la Gascogne dicitur. Primus autem Vasconiae meminit Gregor. Turonens. Hist. l. 6. c. 12. Fuêre hi Vascones, gens montana Hispaniae Tarraconens. magna ex parte libera, qui a Regibus Visigothorum, cum aliis, tum Gundemaro, Sisebuto, Suintila et Wamba multis bellis exagitati, quod imperata facere situ locoorum confisi nolebant, crebro sese in Novempopulanam effudêre, regnantibus apud Francos Chlotarii M. filiis ac nepotibus, et occasione bellorum civilium inter Francos, sub Maioribus domus, laborantes, usi, sensim fines suos proferendo, fere omnem tandem occupavêre, Duce suae gentis et sui iuris creatô. Historia sic habet: In finibus Cantabriae, montibusque Pyrenaeis inter regna Francorum Gothorumque siti erant, pertinebantque ad Oceanum et fines Aquitaniae: Gens audax, inquieta famis ac laboris patiens, corporum, armorum atque etiam ingeniorum levitate insignis, situ demum locorum ac saltuum latebris, ad insidias opportunis, quam viribus tutior. Et ii quidem, qui urbes in plano positas incolebant, quales Pompelonenses, Calaguritani, Iturissenses aliique erant, Gothorum Regibus parebant: Ceteri qui montana habitavêre castella, non contenti libertatem suam defendere, proxima populari soliti, nunc provinciam Tarraconensem in Hispania, nunc Novempopulanam in Aquitania incursionibus vastabant. Contra hos missus a Chilperico Rege Bladastes Dux A. C. 581. maximam copiarum partem in Vasconia amisit. Postea pueritiâ Regis Francorum bellisque hinc civilibus in occasionem usi, partem aliquam Novempopulanae Pyrenaeo subiectam armis occupavêre: sed missô a Childeberti filiis Theodeberto ac Theodorico exercitu, tributarii sunt facti, Duce eis Geniali praepositô. A Chariberto dein, Dagoberti fratre, qui Tolosatibus, Aginnensibus et Santonibus imperabat, stipendiarii facti: post hunc ab ipso Dagoberto praeliô supesati, et ad deditionem fidemque Regi ac Regno promittendam, Aighinâ Duce compulsi sunt, annô principatus Dagoberti 14. quô Seniores Optimaresque Vasconum ad Dagobertum venêre, et in Basilica S. Dionysii subiectionis fidem dedêre. Imo et A. C. 769. Lupus, Vasconum Dux, se ipsum totamque terram suam Karolo Regi submisit. Nihilominus Ludovicus Pius, Aquitaniae primum Rex, dein Imperator, ferocientem populum aliquot expeditionibus pacare necesse habuit. Eosdem auguriis deditos et idololatras maxima ex parte, ab errore revocare conatus est Amandus Raiectensis Episcopus. Habuit regio Elusam primum, dein Augustam Auscorum pro Metropoli, unde et provincia Auscitana nominatur: Ei decem sedes sustragantur. Arnaldus Oihenartus Vasconiam Aquitanicam seu citeriorem (Vasconia enim Hispaniensis trans Pyrenaeos est, et Navarram ex parte complectitur, vide supra) dividit in Superiorem ac Inferiorem: Priori, quae Vasconia proprie dicta, alias maior, vel ulterior vocatur, attribuit Vasatensem, Aquensem, Aturensem et Lactorensem, dioeceses; Vicecomitatus Leomaniensem, Gavarritanum, Martianensem, Aquensem, Tartassiensem, Taursanensem, Lupanerinsem, et Iuliacensem, ac Leporetanum. Posteriori seu etiam citeriori Vascitaniam adscribit, cum praefectura Lapurdensi et pago Benearnensi. Idem Comitatus ibi fuisse asserit Vasconiae superioris varios: Vasconiae inferioris Fidentiacum; Astariacensem Estarac, Bigerricum, Convenensem, et Gauram, Manhoacensem vel Maiennacensem Magnoac, et Insulanum, ab Insula Iordanis cognominatum: Ex Fidentiacensi autem Armaniacensem, et ex Astariacensi Pardinaicensem, Pardiac, Comitatus esse decerptos. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Novempopulana: ubi inter alia, varias vocis huius apud Historicos acceptiones notat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.